Free HYLAND Magazine Issues

Edition 21

CLICK ON ANY OF THESE IMAGES FOR A FREE STREAMING SUBSCRIPTION OF HYLAND, a digital lifestyle magazine featuring residential decoration, design, architecture, art, travel, fashion, cuisine, good works and reflections.

Issue link: http://digital.hylandmagazine.com/i/353528

Contents of this Issue

Navigation

Page 291 of 354

Ciceronem vel auctores similes legere ex tempore— et, ad hoc, loqui et scribere et versificare Latine—ad- mitterentur. Si etiamnunc id a petentibus postuletur, hic annus admissionis ad universitatem nostram non tam arduus videatur. Si quis vestrum putat, 'Numquam ego huc pervenire potuerim in illa aetate,' putas probe. Fortasse potuisti ad istam universitatem in Novo Portu ire. Sed re vera vos omnes scitis plus linguae Latinae quam credatis. Inveniuntur enim dicta Latina in multis locis notis huius universitatis quae ad nostram vitam Harvardianam pertinent. Primum est dictum quod in scuto stat , unum verbum quod certe nos omnes cognoscimus, illud celeberrimum praeceptum Harvardianum, VERITAS. Ea est virtus quae nos ducit et quam didicimus. Veritatem in volumini- bus Bibliothecae Widenerianae vel in sermonibus in Caupona Viridarii Hiberni vel in paginis Cocci petivimus. Veritatem de professoribus et magistris in Libello Q patefecimus, et veritatem de amoribus amicorum nostrorum in Libro Facierum repperimus. Alter locus Latinitatis Harvardianae est historia in- scripta super pulpita Theatri Sanderiani. Probabiliter animadvertistis eam in illo uno momento in quo vestri animi non erant intenti ad auditionem de elementis scientiae publicarum opum. Verba ibi commonefaci- unt nos ut 'quasi stellae in perpetuas aeternitates' debeamus erudire multos alios ad iustitiam. Utinam nos legissemus scripta assignata a Michaele Sandel! Docuimus tamen apud hanc universitatem, et doce- bimus extra eius muros. HYLAND

Articles in this issue

Archives of this issue

view archives of Free HYLAND Magazine Issues - Edition 21